- SURTARIA
- SURTARIAapud Gregonium in Regiff. l. 7. c. 53. Ideoque direximus tibi Surtarias duas, imagmem Dei Salvatoris et Sanctae Dei Genitricis: Dominico Macro vox est Arabicae originis, ut in qua lingua Surat effigies et imago dicatur. Carolo fratri eius Syro Graeca, a σύρω, nam effigies, inquit, pictu seu sculpta nihil aliud est, quam transsumptum et extractum ex originali, unde Itali Ritratto, quod ist ad similitudinem, dicunt. Melius Car. du Fresne corrupta, pro Scutaria. Walafridus namque Strabo Scutaria haec Thoracidas appellat de Rebus Eccles. c. 8. imagines nempe pectore tenus, in scutis clypeisque, depingi solitas, qua de re diximus hîc passim, in vocibus Clypeus, Scutum, Strongyle. Glossae Graeco-Lat. σκουτάριον, cetro. Suidas, θυρεὸς, ὅπλον τὸ παῤ ἡμῖν σκουτάριον. Sed et Stetharia legi posset, ex Graeco ςτῆθος, pectus. Vide utrumque Macrum in Hierolex. et Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.